Digesta Iustiniani 28.6.41.4
inscriptio Papinianus libro sexto responsorum
D.28.6.41pr. Coheredi substitutus priusquam hereditatem adiret aut condicio substitutionis existeret, vita decessit․ ad substitutum eius, sive ante substitutionem sive postea substitutus sit, utraque portio pertinebit nec intererit, prior substitutus post institutum an ante decedat.
D.28.6.41.1 Ex verbis ‘eosque invicem substituo’ non adeuntis portio scriptis heredibus pro modo sibi vel alii quæsitæ portionis defertur.
D.28.6.41.2 Cum filiæ vel nepoti, qui locum filii tenuit aut post testamentum coepit tenere, parens substituit, si quis ex his mortis quoque tempore non fuit in familia, substitutio pupillaris fit irrita.
D.28.6.41.3 Quod si heredem filium pater rogaverit, si impubes diem suum obierit, Titio hereditatem suam restituere, legitimum heredem filii salva Falcidia cogendum patris hereditatem ut ab impubere fideicommisso post mortem eius dato restituere placuit, nec aliud servandum, cum substitutionis condicio puberem ætatem verbis precariis egreditur. quæ ita locum habebunt, si patris testamentum iure valuit: alioquin si non valuit, ea scriptura, quam testamentum esse voluit, codicillos non faciet, nisi hoc expressum est․ nec fideicommisso propriæ facultates filii tenebuntur, et ideo, si pater filium exheredaverit et ei nihil reliquerit, nullum fideicommissum erit: alioquin, si legata vel fideicommissa filius acceperit, intra modum eorum fideicommissum hereditatis a filio datum citra falcidiæ rationem debebitur.
D.28.6.41.4 Qui discretas portiones coniunctis pluribus separatim dedit ac post omnem institutionis ordinem ita scripsit: ‘quos heredes meos invicem substituo’, coniunctos primo loco vice mutua substituere videtur: quibus institutionum partes non agnoscentibus ceteros omnes coheredes admitti.
D.28.6.41.5 Qui patrem et filium pro parte heredes instituerat et invicem substituerat, reliquis coheredibus datis post completum assem ita scripsit: ‘hos omnes invicem substituo’․ voluntatis fit quæstio, commemoratione omnium patrem et filium substitutioni coheredum miscuisset an eam scripturam ad ceteros omnes transtulisset: quod magis verisimile videtur propter specialem inter patrem et filium substitutionem.
D.28.6.41.6 Coheres impuberi filio datus eidemque substitutus legata e secundis tabulis relicta perinde præstabit, ac si pure partem et sub condicione partem alteram accepisset․ non idem servabitur alio substituto: nam ille Falcidiæ rationem induceret quasi plane sub condicione primis tabulis heres institutus, tametsi maxime coheres filio datus quadrantem integrum optineret․ nam et cum legatum primis tabulis Titio datur, secundis autem tabulis eadem res Sempronio, Sempronius quandoque Titio concurrit.
D.28.6.41.7 Cum pater impuberi filiæ, quæ novissima diem suum obisset, tabulas secundas fecisset et impubes filia superstite sorore pubere vita decessisset, irritam esse factam substitutionem placuit, in persona quidem prioris, quia non novissima decessit, in alterius vero, quia puberem ætatem complevit.
D.28.6.41.8 Non videri cum vitio factam substitutionem his verbis placuit: ‘ille filius meus si (quod abominor) intra pubertatis annos decesserit, tunc in locum partemve eius Titius heres esto’, non magis quam si post demonstratam condicionem sibi heredem esse substitutum iussisset: nam et qui certæ rei heres instituitur coherede non dato, bonorum omnium hereditatem optinet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
