Digesta Iustiniani 28.6.38
inscriptio Paulus libro singulari de secundis tabulis
D.28.6.38pr. Qui plures liberos habet, potest quibusdam substituere neque utique necesse habet omnibus, sicuti potest nulli substituere.
D.28.6.38.1 Ergo et ad breve tempus ætatis substituere potest, ut puta ‘si filius meus intra annum decimum decesserit, Titius ei heres esto’.
D.28.6.38.2 Itaque et si diversos substituat post finem ætatis, admittendum erit, veluti ‘si intra decimum annum decesserit, Titius heres esto: si post decimum intra quartum decimum, Mævius heres esto’.
D.28.6.38.3 Si a patre institutus rogatusque hereditatem restituere coactus ex fidecommissario adierit, quamvis cetera, quæ in eodem testamento relicta sunt, per eam aditionem confirmentur, ut legata et libertates, secundas tamen tabulas non oportere resuscitari destituto iam iure civili testamento Quintus Cervidius Scævola noster dicebat․ sed plerique in diversa sunt opinione, quia et pupillares tabulæ pars sunt prioris testamenti, quo iure utimur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
