Digesta Iustiniani 28.6.31
inscriptio Iulianus libro singulari de ambiguitatibus
D.28.6.31pr. In substitutione filio ita facta: ‘quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, idem filio heres esto’, quæritur, quisquis heres quandoque fuerit intellegatur an quisquis heres tum erit, cum filius moriatur․ placuit prudentibus, si quandoque heres fuisset: quamvis enim vivo pupillo heres esse desisset, forte ex causa de inofficioso, quæ pro parte mota est, futurum tamen eum heredem ex substitutione creditum est.
D.28.6.31.1 Non simili modo in hac specie dicendum est, si quis, cum filios duos haberet, Gaium puberem, Lucium impuberem, ita filio substituisset: ‘si Lucius filius meus impubes decesserit neque mihi Gaius filius heres erit, tunc Seius heres esto’: nam ita prudentes hoc interpretati sunt, ut ad impuberis mortem condicio substitutionis esset referenda.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
