Digesta Iustiniani 28.6.2.4
inscriptio Ulpianus libro sexto ad Sabinum
D.28.6.2pr. Moribus introductum est, ut quis liberis impuberibus testamentum facere possit, donec masculi ad quattuordecim annos perveniant, feminæ ad duodecim․ quod sic erit accipiendum, si sint in potestate: ceterum emancipatis non possumus․ postumis plane possumus․ nepotibus etiam possumus et deinceps, si qui non recasuri sunt in patris potestate․ sed si eos patres præcedant, ita demum substitui eis potest, si heredes instituti sint vel exheredati: ita enim post legem Vellæam succedendo non rumpunt testamentum: nam si principale ruptum sit testamentum, et pupillare evanuit․ sed si extraneum quis impuberem heredem scripserit, poterit ei substituere, si modo eum in locum nepotis adoptaverit vel adrogaverit filio præcedente.
D.28.6.2.1 Quisquis autem impuberi testamentum facit, sibi quoque debet facere: ceterum soli filio non poterit, nisi forte miles sit․ adeo autem, nisi sibi quoque fecerit, non valet, ut, nisi adita quoque patris hereditas sit, pupillare testamentum evanescat․ plane si omissa causa principalis testamenti ab intestato possideatur hereditas, dicendum est et pupillo substitutum servandum:
D.28.6.2.2 Interdum etiam pupillaris testamenti causa compellendum heredem institutum adire hereditatem, ut ex secundis tabulis fideicommissum convalescat: ut puta si iam pupillus decessit: ceterum si adhuc vivat, improbum esse Iulianus existimat eum, qui sollicitus est de vivi hereditate.
D.28.6.2.3 Ego etiam, si minor viginti quinque annis adeundæ hereditatis causa fuerit restitutus, puto proficere secundis tabulis, ut prætor utiles actiones decernat substituto.
D.28.6.2.4 Prius autem sibi quis debet heredem scribere, deinde filio substituere et non convertere ordinem scripturæ: et hoc Iulianus putat prius sibi debere, deinde filio heredem scribere: ceterum si ante filio, deinde sibi testamentum faciat, non valere․ quæ sententia rescripto imperatoris nostri ad Virium Lupum Brittanniæ præsidem comprobata est, et merito: constat enim unum esse testamentum, licet duæ sint hereditates, usque adeo, ut quos quis sibi facit necessarios, eosdem etiam filio faciat et postumum suum filio impuberi possit quis substituere.
D.28.6.2.5 Sed si quis ita fuerit testatus: ‘si filius meus intra quartum decimum annum decesserit, Seius heres esto’, deinde: ‘filius heres esto’, valet substitutio, licet conversa scriptura filii testamentum fecerit.
D.28.6.2.6 Sed et si ita scripserit: ‘si filius mihi heres non erit, Seius heres esto: filius heres esto’, secundo quidem gradu Seius scriptus est heres et, si filius heres non exstiterit, procul dubio Seius ei heres erit: sed et si exstiterit filius heres et intra pubertatem defunctus est, Seius admittendus recte videtur, ut non ordo scripturæ, sed ordo successionis spectetur.
D.28.6.2.7 Quod igitur dictum est singulis liberorum substituere licere, ideo adiectum est, ut declaretur non esse a filii testamento incipiendum impuberis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
