Digesta Iustiniani 28.5.ult
inscriptio Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolaturum ex libris
D.28.5.93pr.
D.28.5.93.1 Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat․ Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutavit testamentum Noviumque Rufum heredem instituit hac præfatione: ‘quia heredes, quos volui habere mihi contingere non potui, Novius Rufus heres esto’․ Pactumeia Magna supplicavit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex voluntate testantis putavit imperator ei subveniendum․ igitur pronuntiavit hereditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam præstare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
