Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.5.87

DE HEREDIBUS INSTITUENDIS

inscriptio Mæcianus libro septimo fideicommissorum

D.28.5.87pr. Iam dubitari non potest suos quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si voluissent, heredes essent, si heredes non essent, alium quem visum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positæ condicionis eventum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, si verbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni ‘si volet, heres esto’ quæ alia verba contraria concipi possunt quam hæc ‘si nolet heres esse, exheres esto’? quod quam sit ridiculum, nulli non patet.

D.28.5.87.1 Non ab re autem hoc loco velut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis ‘si voluerint heredes esse’ non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt․ sed et ceteris condicionibus, quæ in ipsorum sunt potestate, si sui pareant, ius abstinendi adsequi non debent.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑