Digesta Iustiniani 28.5.86
inscriptio Scævola libro secundo responsorum
D.28.5.86 Lucius Titius, qui fratrem habebat, testamento ita cavit: ‘Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium filiamve ex se natum natamve non habebit, tunc Stichus et Pamphilus servi mei liberi et heredes mihi æquis partibus sunto’․ quæro, cum Titius hereditatem adierit et liberos aditæ hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et heredes esse possint․ item quæro, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse possint, an in partem hereditatis videantur adiecti․ respondit: apparet quidem non eam mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis relictis․ nam prudens consilium testantis animadvertitur: non enim fratrem solum heredem prætulit substitutis, sed et eius liberos.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
