Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.5.85

DE HEREDIBUS INSTITUENDIS

inscriptio Paulus libro vicesimo tertio quæstionum

D.28.5.85pr. Si servo fideicommissa data sit libertas, heres hunc eundem servum cum libertate heredem reliquisset, quæsitum est, an necessarius fiat heres․ et humanius est et magis æquitatis ratione subnixum non fieri necessarium: qui enim etiam invito defuncto poterat libertatem extorquere, is liber esse iussus non magnum videtur beneficium a defuncto consequi, immo nihil commodi sensisse, sed magis debitam sibi accepisse libertatem.

D.28.5.85.1 Idem probandum erit et in illo servo, quem testator ea lege emerat, ut manumitteret, si heres fuerit institutus: nam et hic seposito beneficio testatoris proprio iure poterit ad libertatem pervenire ex constitutione divi Marci.

D.28.5.85.2 Idem et in eo, qui propria sua data pecunia emptus est ab aliquo: nam et hic poterit ab ipso testatore libertatem extorquere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑