Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.5.79

DE HEREDIBUS INSTITUENDIS

inscriptio Papinianus libro sexto responsorum

D.28.5.79pr. Qui non militabat, bonorum maternorum, quæ in Pannonia possidebat, libertum heredem instituit, paternorum, quæ habebat in Syria, Titium․ iure semisses ambos habere constitit, sed arbitrum dividendæ hereditatis supremam voluntatem factis adiudicationibus et interpositis propter actiones cautionibus sequi salva Falcidia, scilicet ut, quod vice mutua præstarent, doli ratione quadranti retinendo compensetur.

D.28.5.79.1 Lucio Titio ex duabus partibus, Publio Mævio ex quadrante scriptis heredibus assem in dodrantem esse divisum respondi: modum enim duarum partium ex quadrante declarari: quod veteres nummis Titio legatis nummorum specie non demonstrata ceterorum legatorum contemplatione receperunt.

D.28.5.79.2 Filiis heredibus æquis partibus institutis ac postea fratris filio pro duabus unciis unum assem inter omnes videri factum placuit et ex eo decem uncias filios accepisse: tunc enim ex altero asse portionem intellegi relictam, cum asse nominatim dato vel duodecim unciis distributis residua portio non invenitur: nihil autem interest, quo loco sine portione quis heres instituatur, quo magis assis residuum accepisse videatur.

D.28.5.79.3 Seius Mævium ex parte, quam per leges capere possit, heredem instituit, ex reliqua Titium․ si Mævius solidum capere poterit, Titius adiectus aut substitutus heres non erit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑