Digesta Iustiniani 28.5.78
inscriptio Papinianus libro septimo decimo quæstionum
D.28.5.78 Asse toto non distributo ita scriptum est: ‘quem heredem codicillis fecero, heres esto’: Titium codicillis heredem instituit․ eius quidem institutio valet ideo, quod, licet codicillis dari hereditas non possit, tamen hæc ex testamento data videtur: sed hoc tantum ex hereditate habebit, quantum ex asse residuum mansit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
