Digesta Iustiniani 28.5.72
inscriptio Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
D.28.5.72pr. Illæ autem institutiones captatoriæ non sunt, veluti si ita heredem quis instituat: ‘qua ex parte Titius me heredem instituit, ex ea parte Mævius heres esto’, quia in præteritum, non in futurum institutio collata est.
D.28.5.72.1 Sed illud quæri potest, an idem servandum sit quod senatus censuit, etiamsi in aliam personam captionem direxerit, veluti si ita scripserit: ‘Titius, si Mævium tabulis testamenti sui heredem a se scriptum ostenderit probaveritque, heres esto’, quod in sententiam senatus consulti incidere non est dubium.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
