Digesta Iustiniani 28.5.62.pr
inscriptio Modestinus libro octavo responsorum
D.28.5.62 Qui volebat filiam exheredare, sic testamento comprehendit: ‘te autem, filia, ideo exheredavi, quoniam contentam te esse dote volui’: quæro, an efficaciter exheredata sit․ Modestinus respondit nihil proponi, cur non esset voluntate testatoris exheredata.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
