Digesta Iustiniani 28.5.5
inscriptio Apud Iulianum libro vicensimo nono digestorum
D.28.5.5 Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo vitæ eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, veluti ‘si Alexandriam pervenerit, heres esto’: quod si etiam novissimo tempore impleri potest, veluti ‘si decem Titio dederit, heres esto’, contra puto.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
