Digesta Iustiniani 28.5.41.3
inscriptio Iulianus libro trigesimo digestorum
D.28.5.41 Si pater familias Titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium substituerit, deinde Titius, quia servus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici Sempronium in partem hereditatis admitti․ nam qui scit aliquem servum esse et eum heredem scribit et ita substituit: ‘si Stichus heres non erit, Semprionius heres esto’, intellegitur tale quod dicere: ‘si Stichus neque ipse heres erit neque alium fecerit’. at qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone ‘si heres non erit’ nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem vel sibi non adquisierit vel mutata condicione alium heredem non fecerit, quæ adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in servitutem deducti fuerint. igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus instituti heredis fuerit, et substitutum æquis portionibus dividatur:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
