Digesta Iustiniani 28.5.4
inscriptio Ulpianus libro quarto ad Sabinum
D.28.5.4pr. Suus quoque heres sub condicione heres potest institui: sed excipiendus est filius, quia non sub omni condicione institui potest․ et quidem sub ea condicione, quæ est in potestate ipsius, potest: de hoc enim inter omnes constat․ sed utrum ita demum institutio effectum habeat, si paruerit condicioni, an et si non paruerit et decessit? Iulianus putat filium sub eiusmodi condicione institutum etiam, si condicioni non paruerit, summotum esse, et ideo si coheredem habeat ita institutus, non debere eum exspectare, donec condicioni pareat filius, cum et si patrem intestatum faceret non parendo condicioni, procul dubio exspectare deberet․ quæ sententia probabilis mihi videtur, ut sub ea condicione institutus, quæ in arbitrio eius sit, patrem intestatum non faciat.
D.28.5.4.1 Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, facti potestas est: potest enim et hæc ‘si Alexandriam pervenerit’ non esse in arbitrio per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario Alexandriæ agit, fuit imposita: potest et hæc ‘si decem Titio dederit’ esse in difficili, si Titius peregrinetur longinquo itinere: propter quæ ad generalem definitionem recurrendum est.
D.28.5.4.2 Sed et si filio sub condicione, quæ in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus sive extraneus, puto vivo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem vero exstaturum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alias ostendimus: opinamur igitur filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exheredatione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
