Digesta Iustiniani 28.5.38.4
inscriptio Iulianus libro trigesimo digestorum
D.28.5.38pr. Qui filio impuberi exheredato Pamphilum legat, eundem post mortem filii ex parte heredem instituere eodem modo potest, quo is, qui servum Sempronio legatum, eundem post mortem Sempronii ex parte heredem instituit.
D.28.5.38.1 Servus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas Decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex codicillis erit.
D.28.5.38.2 Si quis servum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset eumque vendidisset pendente condicione, iussu emptoris servus adire hereditatem potest, quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet.
D.28.5.38.3 Quod si post defectam condicionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris hereditatem adire, quia eo tempore ad eum pervenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat.
D.28.5.38.4 Igitur cum servus sub condicione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus vel alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamvis mortis tempore condicio libertatis extincta fuerit: si vero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, legatum ad irritum recidit.
D.28.5.38.5 Cum venditor servum ante traditionem ab emptore pro parte heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi servi necesse habet, quia lucrum facere eius servi iure quem vendidit non debet․ plane non totum quod adquisierit restituet, sed pro ea dumtaxat parte, qua servus coheredem habuerit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
