Digesta Iustiniani 28.5.37.pr
inscriptio Iulianus libro vicesimo nono digestorum
D.28.5.37pr. Cum in testamento ita scribitur: ‘si filius meus me vivo morietur, nepos ex eo post mortem meam natus heres esto’, duo gradus heredum sunt: nullo enim casu uterque ad hereditatem admittitur․ ex quo apparet, si nepoti Titius substitutus fuerit et filius patri heres exstiterit, non posse Titium una cum filio heredem esse, quia non in primum, sed in secundum gradum substituitur.
D.28.5.37.1 Hæc verba: ‘Publius Marcus Gaius invicem substituti heredes mihi sunto’ sic interpretanda sunt, ut breviter videretur testator tres instituisse heredes et invicem eos substituisse, perinde ac si ita scripsisset: ‘ille et ille et ille instituti heredes et substituti sunto’.
D.28.5.37.2 Qui tres filios habebat et ita scripserit: ‘filii mei heredes sunto: Publius filius meus exheres esto’, videri potest prima parte duos dumtaxat filios heredes instituisse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
