Digesta Iustiniani 28.5.27
inscriptio Pomponius libro tertio ad Sabinum
D.28.5.27pr. Si te solum ex parte dimidia pure, ex altera sub condicione heredem instituero et substituero tibi, non existente condicione substitutum ex ea parte heredem fore Celsus ait:
D.28.5.27.1 Sed si te heredem instituero et deinde eundem te sub condicione instituam, nihil valere sequentem institutionem, quia satis plena prior fuisset.
D.28.5.27.2 Sed si plures institutiones ex eadem parte sub diversis condicionibus fuerint factæ, utra prior condicio exstiterit, id faciet quod supra diximus, si pure et sub condicione idem instituatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
