Digesta Iustiniani 28.5.2
inscriptio Ulpianus libro secundo ad Sabinum
D.28.5.2pr. Circa eos, qui ita heredes instituti sint: ‘ex partibus quas adscripsero’, non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quemadmodum si ita essent heredes instituti: ‘si eis partes adscripsero’․ sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si voluntas defuncti non refragatur: ‘ex quibus partibus adscripsero, si minus, ex æquis’, quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus libro sexto decimo digestorum probat․ aliter atque probat in illa institutione: ‘ex qua parte me Titius heredem scripsit, Seius heres esto’: tunc enim si non est a Titio scriptus, nec Seius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. sed Marcellus hæc similia putat.
D.28.5.2.1 Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: ‘ex his partibus quas adscripsi’ an ‘adscripsero’, ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: ‘ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, heredes sunto’, si intestata mater decesserit, hos non esse institutos.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
