Digesta Iustiniani 28.5.17
inscriptio Ulpianus libro septimo ad Sabinum
D.28.5.17pr. Item quod Sabinus ait, si cui pars adposita non est, excutiamus․ duos ex quadrantibus heredes scripsit, tertium sine parte: quod assi deest, feret: hoc et Labeo.
D.28.5.17.1 Unde idem tractat, si duos ex undecim, duos sine parte scripsit, mox unus ex his, qui sine parte fuerunt, repudiaverit, utrum omnibus semuncia an ad solum sine parte scriptum pertineat: et variat․ sed Servius omnibus adcrescere ait, quam sententiam veriorem puto: nam quantum ad ius adcrescendi non sunt coniuncti, qui sine parte instituuntur: quod et Celsus libro sexto decimo digestorum probat.
D.28.5.17.2 Idemque putat et si expleto asse duos sine parte heredes scripserit, neque hos neque illos coniunctos.
D.28.5.17.3 Sed si asse expleto alium sine parte heredem scripserit, in alium assem veniet․ aliter atque si ita scripsisset expleto asse: ‘ex reliqua parte heres esto’, quoniam, cum nihil reliquum est, ex nulla parte heres institutus est.
D.28.5.17.4 Sed si expleto asse duo sine partibus scribantur, utrum in singulos asses isti duo an in unum assem coniungantur, quæritur․ et putat Labeo, et verius est, in unum assem venire: nam et si unus sine parte, duo coniunctim sine parte instituantur, non tres trientes fieri Celsus libro sexto decimo scripsit, sed duos semisses.
D.28.5.17.5 Quod si quis dupundium distribuit et tertium sine parte instituit, hic non in alium assem, sed in trientem venit, ut Labeo quarto posteriorum scripsit, nec Aristo vel Aulus (utpote probabile) notant.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
