Digesta Iustiniani 28.5.13
inscriptio Ulpianus libro septimo ad Sabinum
D.28.5.13pr. Interdum hæc adiectio ‘æque heredes sunto’ testatoris voluntatem exprimit, ut puta ‘Primus et fratris mei filii æque heredes sunto’: nam hæc adiectio declarat omnes ex virilibus partibus institutos, ut et Labeo scripsit, qua detracta semissem fratris filii, semissem Primus haberet.
D.28.5.13.1 Pater familias distribuere hereditatem in tot partes potest quot voluerit: sed sollemnis assis distributio in duodecim uncias fit.
D.28.5.13.2 Denique si minus distribuit, potestate iuris in hoc revolvitur: ut puta si duos heredes ex quadrante scripserit: nam hereditas eius residua accedit, ut ex semissibus videantur scripti.
D.28.5.13.3 Sed si alter ex quadrante, alter ex semisse heredes scripti sunt, qui accedit quadrans pro partibus hereditariis eis adcrescit.
D.28.5.13.4 Sed si excesserit in divisione duodecim uncias, æque pro rata decrescet: ut puta me ex duodecim unciis heredem, te ex sex scripsit: ego hereditatis habeo bessem, tu trientem.
D.28.5.13.5 Sed si duos ex asse heredes scripserit, alios ex duodecim unciis, an æque distributio fiat, apud Labeonem libro quarto posteriorum quæritur․ et putat Labeo et illos ex semisse et hos, qui ex duodecim unciis scripti sunt, ex semisse heredes fore, cui sententiæ adsentiendum puto.
D.28.5.13.6 Sed si duos ex asse heredes instituerit, tertium autem ex dimidia et sexta, eodem libro Labeo ait in viginti uncias assem dividendum, octo laturum ex dimidia et sexta scriptum, illos duos duodecim.
D.28.5.13.7 Apud eundem refertur: ‘Titius ex parte tertia’ , deinde asse expleto ‘idem ex parte sexta’: in quattuordecim uncias hereditatem dividendam Trebatius ait.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
