Digesta Iustiniani 28.5.1.9
inscriptio Ulpianus libro primo ad Sabinum
D.28.5.1pr. Qui testatur ab heredis institutione plerumque debet initium facere testamenti․ licet etiam ab exheredatione, quam nominatim facit: nam divus Traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium exheredare.
D.28.5.1.1 Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed solummodo nuncupatus.
D.28.5.1.2 Mutus et surdus recte heres institui potest.
D.28.5.1.3 Qui neque legaturus quid est neque quemquam exheredaturus, quinque verbis potest facere testamentum, ut dicat: ‘Lucius Titius mihi heres esto’: hæc autem scriptura pertinet ad eum qui non per scripturam testatur․ qui poterit etiam tribus verbis testari, ut dicat: ‘Lucius heres esto’: nam et ‘mihi’ et ‘Titius’ abundat.
D.28.5.1.4 Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, valet institutio detracta fundi mentione.
D.28.5.1.5 Si autem sic scribat: ‘Lucius heres’, licet non adiecerit ‘esto’, credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: ‘Lucius esto’, tantundem dicimus: ergo et si ita: ‘Lucius’ solummodo․ Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc procedere․ divus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: ‘ille ex parte tota, ille ex tota’ nec adiecisset ‘heres esto’, rescripsit valere institutionem: quod et Iulianus scripsit.
D.28.5.1.6 Item divus Pius rescripsit ‘illa uxor mea esto’ institutionem valere, licet deesset ‘heres’.
D.28.5.1.7 Idem Iulianus ‘illum heredem esse’, non putavit valere, quoniam deest aliquid: sed et ipsa valebit subaudito ‘iubeo’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
