Digesta Iustiniani 28.4.3
inscriptio Marcellus libro vicesimo nono digestorum
D.28.4.3 Proxime in cognitione principis cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco vindicarentur, diu de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quæ adscripta erant his, quorum institutio fuerat inducta․ plerique etiam legatarios excludendos existimabant․ quod sane sequendum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonnullos opinari id iure ipso peremi quod inductum sit, cetera omnia valitura․ quid ergo? non et illud interdum credi potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati exitum faceret? sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius․ Sententia imperatoris Antonini Augusti Pudente et Pollione consulibus․ ‘Cum Valerius Nepos mutata voluntate et inciderit testamentum suum et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum divi patris mei constitutionem ad eos qui scripti fuerint pertinere non videtur’․ et advocatis fisci dixit: ‘Vos habetis iudices vestros’․ Vibius Zeno dixit: ‘Rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid statues?’ Antoninus Cæsar dixit: ‘Videtur tibi voluisse testamentum valere, qui nomina heredum induxit?’ Cornelius Priscianus advocatus Leonis dixit: ‘Nomina heredum tantum induxit’․ Calpurnius Longinus advocatus fisci dixit: ‘Non potest ullum testamentum valere, quod heredem non habet’. Priscianus dixit: ‘Manumisit quosdam et legata dedit’․ Antoninus Cæsar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: ‘Causa præsens admittere videtur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existimemus Nepotem irrita esse voluisse, quæ induxit’․ Nomen servi, quem liberum esse iusserat, induxit․ Antoninus rescripsit liberum eum nihilio minus fore: quod videlicet favore constituit libertatis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
