Digesta Iustiniani 28.4.1.1
inscriptio Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
D.28.4.1pr. Quæ in testamento legi possunt, ea inconsulta deleta et inducta nihilo minus valent, consulto non valent: id vero quod non iussu domini scriptum inductum deletumve est, pro nihilo est․ ‘legi’ autem sic accipiendum non intellegi, sed oculis perspici quæ sunt scripta: ceterum si extrinsecus intelleguntur, non videbuntur legi posse․ sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta sive ab ipso sive ab alio, sed nolentibus․ ‘inducta’ accipiendum est et si perducta sint.
D.28.4.1.1 Quod igitur incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi novissime, ut solet, testamento fuerit adscriptum: ‘lituras inductiones superductiones ipse feci’, non videbitur referri ad ea quæ inconsulto contigerunt․ proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, manebunt et si ademit, non erunt adempta.
D.28.4.1.2 Sed si legi non possunt quæ inconsulto deleta sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti factum est.
D.28.4.1.3 Sed consulto quidem deleta exceptione petentes repelluntur, inconsulto vero non repelluntur, sive legi possunt sive non possunt, quoniam, si totum testamentum non exstet, constat valere omnia quæ in eo scripta sunt․ et si quidem illud concidit testator, denegabuntur actiones, si vero alius invito testatore, non denegabuntur.
D.28.4.1.4 Et hereditatis portio adempta vel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta videbitur, non quasi adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data.
D.28.4.1.5 Si quis codicillos in testamento confirmavit et codicillis aliquid adscripsit, mox delevit ita ut appareat, an debeatur? et Pomponius scribit codicillos deletos non valere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
