Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.3.3.1

DE INIUSTO RUPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO

inscriptio Ulpianus libro tertio ad Sabinum

D.28.3.3pr. Postumi per virilem sexum descendentes ad similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant.

D.28.3.3.1 Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur․ sed et hi, qui post testamentum factum in vita nascuntur, ita demum per legem Vellæam rumpere testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati.

D.28.3.3.2 Unde etiam ante heredis institutionem vel inter medias heredum institutiones vel inter gradus exheredari possunt: nam divus Marcus decrevit idem in postumo quod in filio servandum, nec ratio diversitatis reddi potest.

D.28.3.3.3 Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inveniant se exheredatos.

D.28.3.3.4 Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, sive post mortem testatoris nascatur sive vivo testatore, utrumque ruptum esse et superius per inferius et inferius per postumum.

D.28.3.3.5 Nominatim autem exheredatus postumus videtur, sive ita dixerit: ‘quicumque mihi nasceretur’, sive ita: ‘ex Seia’, sive ita: ‘venter exheres esto’․ sed et si dixerit: ‘postumus exheres esto’, natus vel post mortem vel vivo testatore non rumpet.

D.28.3.3.6 Licet autem postumus præteritus adgnascendo rumpat, tamen interdum evenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo præteritum: nam hic primus gradus valet, secundus ruptus est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑