Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.3.16

DE INIUSTO RUPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO

inscriptio Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

D.28.3.16 Cum in secundo testamento heredem eum qui vivit instituimus sive pure sive sub condicione (si tamen condicio existere potuit, licet non exstiterit), superius testamentum erit ruptum․ multum autem interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in præteritum concepta ponitur aut in præsens aut in futurum: in præteritum concepta ponitur veluti ‘si Titius consul fuit’: quæ condicio si vera est, id est si Titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testamentum rumpatar: tum enim ex hoc heres esset․ si vero Titius consul non fuit, superius testamentum non est ruptum․ quod si ad præsens tempus condicio adscripta est herede instituto, veluti ‘si Titius consul est’, eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testamentum rumpatur․ in futurum autem collatæ condiciones si possibiles sunt, existere potuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non extiterint: si vero impossibiles sunt, veluti ‘Titius si digito cælum tetigerit, heres esto’, placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quæ est impossibilis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑