Digesta Iustiniani 28.2.9
inscriptio Paulus libro primo ad Sabinum
D.28.2.9pr. Si quis postumos, quos per ætatem aut valetudinem habere forte non potest, heredes instituit, superius testamentum rumpitur, quod natura magis in homine generandi et consuetudo spectanda est quam temporale vitium aut valetudo, propter quam abducatur homo a generandi facultate.
D.28.2.9.1 Sed si ex ea, quæ alii nupta sit, postumum quis heredem instituerit, ipso iure non valet, quod turpis sit institutio.
D.28.2.9.2 Si filium exheredavero nepotemque ex eo præteriero et alium heredem instituero et supervixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non tamen nepotem rupturum testamentum Iulianus et Pomponius et Marcellus aiunt․ diversumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim his casibus nepos testamentum, quod moriente avo fili ius pependerit, non abscisum ut superiore casu fuerit․ sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, quoniam hæc verba ‘si intestato moritur’ ad id tempus referuntur, quo testamentum destituitur, non quo moritur.
D.28.2.9.3 Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem instituero, non putat rumpi testamentum Pomponius.
D.28.2.9.4 Sed si per adoptionem sororem factam habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam ducere uxorem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
