Digesta Iustiniani 28.2.3
inscriptio Ulpianus libro primo ad Sabinum
D.28.2.3pr. Et si pepercerit filium dicere, ex Seia autem natum dixit, recte exheredat: et si cum convicio dixerit ‘non nominandus’ vel ‘non filius meus’, ‘latro’, ‘gladiator’, magis est, ut recte exheredatus sit, et si ex adultero natum dixerit.
D.28.2.3.1 Pure autem filium exheredari Iulianus putat, qua sententia utimur.
D.28.2.3.2 Filius inter medias quoque heredum institutiones recte exheredatur et erit a toto gradu summotus, nisi forte ab unius persona eum testator exheredaverit: nam si hoc fecit, vitiosa erit exheredatio: quemadmodum si ita eum exheredaverit ‘quisquis heres mihi erit, filius exheres esto’: nam, ut Iulianus scribit, huiusmodi exheredatio vitiosa est, quoniam post aditam hereditatem voluit eum summotum, quod est inpossibile.
D.28.2.3.3 Ante heredis institutionem exheredatus ab omnibus gradibus summotus est.
D.28.2.3.4 Inter duos autem gradus exheredatus ab utroque remotus est secundum Scævolæ sententiam, quam puto veram.
D.28.2.3.5 In eo, qui miscuit duos gradus, exheredationem valere Mauricianus recte putat, veluti: ‘Primus heres esto ex semisse․ si Primus heres non erit, Secundus ex semisse heres esto․ Tertius ex alio semisse heres esto․ filius exheres esto․ si Tertius heres non erit, Quartus heres esto’: nam ab utroque gradu summotus est.
D.28.2.3.6 Si ita testatus sit pater familias, ut a primo quidem gradu filium præteriret, a secundo solo exheredaret, Sabinus et Cassius et Iulianus putant perempto primo gradu testamentum ab eo gradu exordium capere, unde filius exheredatus est: quæ sententia comprobata est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
