Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.2.28

DE LIBERIS ET POSTUMIS HEREDIBUS INSTITUENDIS VEL EXHEREDANDIS

inscriptio Tryphoninus libro vicesimo disputationum

D.28.2.28pr. Filius a patre, cuius in potestate est, sub condicione, quæ non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum condicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam exheredationis․ dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum vivit, neque ex testamento heres neque exheredatus fuit․ herede autem scripto ex parte filio coheres post mortem filii institui potest.

D.28.2.28.1 Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum habens filium in eiusdem potestate․ cum militare desisset, patre eodemque avo defuncto quæsitum est, an rumpetur eius testamentum․ non quidem adoptavit nec hodie ei natus est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habebat simulque pater familias factus est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum․ sed si heres sit institutus vel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum novo facto, sed ordine quodam naturali nactus est potestatem.

D.28.2.28.2 Si quis ex certa uxore natum scribit heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis.

D.28.2.28.3 Si quis eo tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natum ex ea scripsit heredem, an postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quæritur: veluti si scribas hodie heredem, qui tibi ex Titia natus erit, quando Titia ancilla vel minor annis viginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administravit aut tutor tu ipse fuisti, postea Titia uxor iusta tibi fuerit vel libertatem adepta aut tempore annorum viginti quinque et utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? nemo certo dubitabit ex Titia, quæ tunc propter tenorem ætatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, natum postea ea uxore ducta heredem esse posse․ et generaliter nato post testamentum heredi scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore fuit quæ postea testatori civiliter nupta est.

D.28.2.28.4 Quid autem, si filium post testamentum natum ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum coheredem dedit nec substituit invicem alium? unus natus solus ex testamento fit heres.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑