Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.2.25.ult

DE LIBERIS ET POSTUMIS HEREDIBUS INSTITUENDIS VEL EXHEREDANDIS

inscriptio Paulus libro duodecimo responsorum

D.28.2.25pr. Titius testamento heredem instituit et filium habens sic exheredationem posuit: ‘ceteri omnes filii filiæque meæ exheredes sunto’․ Paulus respondit filium recte exheredatum videri․ postea consultus, an videatur exheredatus, quem pater putavit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos proponi: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere.

D.28.2.25.1 Lucius Titius cum suprema sua ordinaret in civitate et haberet neptem ex filia prægnatem rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quæro, cum ipsa die, qua Titius ordinaret testamentum in civitate hora diei sexta, eodem die albescente cælo rure sit enixa Mævia masculum, an institutio heredis valeat, cum, quo tempore scriberetur testamentum, iam editus esset partus․ Paulus respondit verba quidem testamenti ad eum pronepotem directa videri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut proponitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scriberetur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factum videri recte responderi.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑