Digesta Iustiniani 28.1.8
inscriptio Gaius libro septimo decimo ad edictum provinciale
D.28.1.8pr. Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non valet, quamvis redierit.
D.28.1.8.1 Si cui aqua et igni interdictum sit, eius nec illud testamentum valet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quoque, quæ tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non videantur lucrosa, creditoribus concedentur.
D.28.1.8.2 In insulam deportati in eadem causa sunt:
D.28.1.8.3 Sed relegati in insulam et quibus terra Italica et sua provincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent.
D.28.1.8.4 Hi vero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bonaque eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
