Digesta Iustiniani 28.1.5
inscriptio Ulpianus libro sexto ad Sabinum
D.28.1.5 A qua ætate testamentum vel masculi vel feminæ facere possunt, videamus․ verius est in masculis quidem quartum decimum annum spectandum, in feminis vero duodecimum completum․ utrum autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an sufficit complesse? propone aliquem kalendis Ianuariis natum testamentum ipso natali suo fecisse quarto decimo anno: an valeat testamentum? dico valere․ plus arbitror, etiamsi pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, valere testamentum: iam enim complesse videtur annum quartum decimum, ut Marciano videtur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
