Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.1.22.5

QUI TESTAMENTA FACERE POSSUNT ET QUEMADMODUM TESTAMENTA FIANT

inscriptio Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum

D.28.1.22pr. Ad testium numerum simul adhiberi possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate.

D.28.1.22.1 Condicionem testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signarent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit.

D.28.1.22.2 Si ab ipso testatore anulum accepero et signavero, testamentum valet, quasi alieno signaverim.

D.28.1.22.3 Si signa turbata sint ab ipso testatore, non videtur signatum.

D.28.1.22.4 Si quis ex testibus nomen suum non adscripserit, verumtamen signaverit, pro eo est atque si adhibitus non esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signaverit, adhuc idem dicemus.

D.28.1.22.5 Signum autem utrum anulo tantum inpressum adhibemus, an vero et si non anulo, verum alio quodam inpresso? varie enim homines signant. et magis est, ut tantum anulo quis possit signare, dum tamen habeat χαρακτῆρα .

D.28.1.22.6 Posse et nocte signari testamentum nulla dubitatio est.

D.28.1.22.7 Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulæ involutæ sunt, signa inpressa fuerint.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑