Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.1.20.6

QUI TESTAMENTA FACERE POSSUNT ET QUEMADMODUM TESTAMENTA FIANT

inscriptio Ulpianus libro primo ad Sabinum

D.28.1.20pr. Qui testamento heres instituitur, in eodem testamento testis esse non potest․ quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si inpubes, si in potestate sit testatoris.

D.28.1.20.1 Potestatis autem verbum non solum ad liberos qui sunt in potestate referendum est, verum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamvis placeat hunc servum non esse, sed vinculo quodam retineri, donec pretium solvat.

D.28.1.20.2 Per contrarium quæri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab eo ad testamentum testis possit․ et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et frater ergo poterit.

D.28.1.20.3 Quæ autem in testamento diximus super prohibendis testimoniis eorum qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod adquiratur.

D.28.1.20.4 Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque quod ante furorem consummavit valebit et bonorum possessio ex eo testamento competit.

D.28.1.20.5 Eum qui lege repetundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium testis esse vetatur.

D.28.1.20.6 Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quæ adulterii damnatam testem produci vel dicere testimonium vetat.

D.28.1.20.7 Servus quoque merito ad sollemnia adhiberi non potest, cum iuris civilis communionem non habeat in totum, ne prætoris quidem edicti.

D.28.1.20.8 Et veteres putaverunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur, durare debere, donec suprema contestatio peragatur.

D.28.1.20.9 Non tamen intellegentiam sermonis exigimus: hoc enim divus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non noverat, rescripsit: nam si vel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere.

D.28.1.20.10 Sed si detenti sint inviti ibi testes, putant non valere testamentum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑