Digesta Iustiniani 28.1.13
inscriptio Marcianus libro quarto institutionum
D.28.1.13pr. Qui a latronibus capti sunt, cum liberi manent, possunt facere testamentum.
D.28.1.13.1 Item qui apud externos legatione funguntur, possunt facere testamentum.
D.28.1.13.2 Si quis in capitali crimine damnatus appellaverit et medio tempore pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, valet eius testamentum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
