Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 27.9.7.5

DE REBUS EORUM, QUI SUB TUTELA VEL CURA SUNT, SINE DECRETO NON ALIENANDIS VEL SUPPONENDIS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

D.27.9.7pr. Si pupillorum sint communia prædia qui diversos tutores habent, videamus, an alienatio locum habere possit․ et cum provocatio necessaria sit, puto alienationem impediri: neuter enim poterit provocare, sed ambo provocationem exspectare․ item si eosdem tutores habeant, multo magis quis impeditam alienationem dicet.

D.27.9.7.1 Si pupillus dedit pignori ex permissu prætoris, nonnulla erit dubitatio, an alienatio possit impediri․ sed dicendum est posse creditorem ius suum exsequi: tutius tamen fecerit, si prius prætorem adierit.

D.27.9.7.2 Si pater vel parens tutor sit alicui ex liberis, an prætor adeundus sit, si obligare velit ? et magis est ut debeat: pronior tamen esse debet prætor ad consentiendum patri.

D.27.9.7.3 Si prætor tutoribus permiserit vendere, illi obligaverint vel contra, an valeat quod actum est ? et mea fert opinio eum, qui aliud fecit, quam quod a prætore decretum est, nihil egisse.

D.27.9.7.4 Quid ergo si prætor ita decreverit ‘vendere obligareve permitto’ , an possit liberum arbitrium habere, qui faciat? et magis est ut possit, dummodo sciamus prætorem non recte partibus suis functum: debuit enim ipse statuere et eligere, utrum magis obligare an vendere permittat.

D.27.9.7.5 Si obligavit rem tutor sine decreto, quamvis obligatio non valeat, est tamen exceptioni doli locus, sed tunc, cum tutor acceptam mutuam pecuniam ei solverit, qui sub pignore erat creditor.

D.27.9.7.6 Item videndum est, an et obligare ei rem possit: et dicendum est, si eandem sortem acceperit nec gravioribus usuris, valere obligationem, ut ius prioris creditoris ad sequentem transeat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑