Digesta Iustiniani 27.9.5.5
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.27.9.5pr. magis puto ex sententia orationis impediri alienationem.
D.27.9.5.1 Sed et si salinas habeat pupillus, idem erit dicendum.
D.27.9.5.2 Si pupillus alienum fundum bona fide emptum possideat, dicendum puto ne hunc alienare tutores posse: ea enim, quæ quasi pupillaris vero distractus est, venditio valet.
D.27.9.5.3 Si fundus pupillo pigneratus sit, an vendere tutores? hunc enim quasi debitoris, hoc est alienum vendunt․ si tamen impetraverat pupillus vel pater eius, ut iure dominii possideant, consequens erit dicere non posse distrahi quasi prædium pupillare․ idemque et si fuerit ex causa damni infecti iussus possidere.
D.27.9.5.4 Si fundus legatus vel per fideicommissum fuerit relictus Seio a pupillo herede instituto, an tutores restituere hunc fundum possint sine auctoritate prætoris? et putem, si quidem rem suam legavit, cessare orationem, sin vero de re pupilli, dicendum erit locum esse orationi nec inconsulto prætore posse alienare.
D.27.9.5.5 Si pupillus stipulanti spoponderit, an solvere possit sine prætoris auctoritate? et magis est, ne possit: alioquin inventa erit alienandi ratio.
D.27.9.5.6 Sed si pater stipulanti fundum spoponderit successeritque pupillus in stipulatum, fortius dicetur sine prætoris auctoritate posse eum reddere․ idemque et si iure hereditario alii successerit, qui erat obligatus.
D.27.9.5.7 Eadem ratione et si parens fundum vendidit vel quis alius, cui pupillus successerit, potest dici pupillum cetera venditionis inconsulto prætore posse perficere.
D.27.9.5.8 Fundum autem legatum repudiare pupillus sine prætoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, cum res sit pupilli, nemo dubitat.
D.27.9.5.9 Non passim tutoribus sub optentu æris alieni permitti debuit venditio: namque non esse viam eis distractionis tributam․ et ideo prætori arbitrium huius rei senatus dedit, cuius officio in primis hoc convenit excutere, an aliunde possit pecunia ad extenuandum æs alienum expediri․ quærere ergo debet, an pecuniam pupillus habeat vel in numerato vel in nominibus, quæ conveniri possunt, vel in fructibus conditis vel etiam in redituum spe atque obventionum․ item requirat, num aliæ res sint præter prædia, quæ distrahi possint, ex quarum pretio æri alieno satisfieri possit․ si igitur deprehenderit non posse aliunde exsolvi quam ex prædiorum distractione, tunc permittet distrahi, si modo urgueat creditor aut usurarum modus parendum æri alieno suadeat.
D.27.9.5.10 Idem prætor æstimare debebit, utrum vendere potius an obligare permittat nec non illud vigilanter observare, ne plus accipiatur sub obligatione prædiorum fænoris, quam quod opus sit ad solvendum æs alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter modicum æs alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor vel minus utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem.
D.27.9.5.11 In primis igitur quotiens desideratur ab eo, ut remittat distrahi, requirere debet eum, qui se instruat de fortunis pupilli, nec nimium tutoribus vel curatoribus credere, qui nonnumquam lucri sui gratia adseverare prætori solent necesse esse distrahi possessiones vel obligari․ requirat ergo necessarios pupilli vel parentes vel libertos aliquos fideles vel quem alium, qui notitiam rerum pupillarium habet, aut, si nemo inveniatur aut suspecti sint qui inveniuntur, iubere debet edi rationes itemque synopsin bonorum pupillarium, advocatumque pupillo dare, qui instruere possit prætoris religionem, an adsentire venditioni vel obligationi debeat.
D.27.9.5.12 Illud quæri potest, si prætor aditus permiserit distrahi possessionem provincialem, an valeat quod fecit․ et putem valere: si modo tutela Romæ agebatur et hi tutores eam quoque administrationem subierant.
D.27.9.5.13 Ne tamen titulo tenus tutores ære alieno allegato pecunia abutantur quam mutuam acceperunt, oportebit prætorem curare, ut pecunia accepta creditoribus solvatur et de hoc decernere dareque viatorem, qui ei renuntiet pecuniam istam ad hoc conversam, propter quod desiderata est alienatio vel obligatio.
D.27.9.5.14 Si æs alienum non interveniat, tutores tamen allegent expedire hæc prædia vendere et vel alia comparare vel certe istis carere, videndum est, an prætor eis debeat permittere․ et magis est, ne possit: prætori enim non liberum arbitrium datum est distrahendi res pupillares, sed ita demum, si æs alienum immineat․ proinde et si permiserit ære alieno non allegato, consequenter dicemus nullam esse venditionem nullumque decretum: non enim passim distrahi iubere prætori tributum est, sed ita demum, si urgueat æs alienum.
D.27.9.5.15 Manet actio pupillo, si postea poterit probari obreptum esse prætori․ sed videndum est, utrum in rem an in personam dabimus ei actionem․ et magis est, ut in rem detur, non tantum in personam adversus tutores sive curatores.
D.27.9.5.16 Communia prædia accipere debemus, si pro indiviso communia sint: ceterum si pro diviso communia sint, cessante oratione decreto locus erit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
