Digesta Iustiniani 27.9.3.ult
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.27.9.3pr. Sed si pecunia alterius pupilli alteri pupillo fundus sit comparatus isque pupillo vel minori traditus, an pignoris obligationem possit habere is, cuius pecunia fundus sit emptus? et magis est, ut salvum sit ius pignoris secundum constitutionem imperatoris nostri et divi patris eius ei pupillo, cuius pecunia comparatus est fundus.
D.27.9.3.1 Pignori tamen capi iussu magistratus vel præsidis vel alterius potestatis et distrahi fundus pupillaris potest․ sed et in possessionem mitti rerum pupillarium a prætore quis potest et ius pignoris contrahitur, sive legatorum servandorum causa sive damni infecti, ut procedat, iuberi etiam possideri poterit: hæ enim obligationes sive alienationes locum habent, quia non ex tutoris vel curatoris voluntate id fit, sed ex magistratuum auctoritate.
D.27.9.3.2 Item quæri potest, si fundus a tutore petitus sit pupillaris nec restituatur, an litis æstimatio oblata alienationem pariat, et magis est, ut pariat: hæc enim alienatio non sponte tutorum fit.
D.27.9.3.3 Idemque erit dicendum et si fundus petitus sit, qui pupilli fuit, et contra pupillum pronuntiatum tutoresque restituerunt: nam et hic valebit alienatio propter rei iudicatæ auctoritatem.
D.27.9.3.4 Si ius ἐμφυτευτικὸν vel ἐμβατευτικὸν habeat pupillus, videamus, an distrahi hoc a tutoribus possit․ et magis est non posse, quamvis ius prædii potius sit.
D.27.9.3.5 Nec usus fructus alienari potest, etsi solus fuit usus fructus pupilli․ an ergo hic nec non utendo amittatur, si tutor causam præbuerit huius rei? et manifestum est restaurari debere․ sed si proprietatem habeat pupillus, non potest usum fructum vel usum alienare, quamvis oratio nihil de usu fructu loquatur․ simili modo dici potest nec servitutem imponi posse fundo pupilli vel adulescentis nec servitutem remitti, quod et in fundo dotali placuit.
D.27.9.3.6 Si lapidicinas vel quæ alia metalla pupillus habuit stypteriæ vel cuius alterius materiæ, vel si cretifodinas argentifodinas vel quid aliud huic simile,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
