Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 27.9.13

DE REBUS EORUM, QUI SUB TUTELA VEL CURA SUNT, SINE DECRETO NON ALIENANDIS VEL SUPPONENDIS

inscriptio Paulus libro singulari ad orationem divi Severi

D.27.9.13pr. Si fundus sit sterilis vel saxosus vel pestilens, videndum est, an alienare eum non possit․ et imperator Antoninus et divus pater eius in hæc verba rescripserunt: ‘Quod allegastis infructuosum esse fundum, quem vendere vultis, movere nos non potest, cum utique pro fructuum modo pretium inventurus sit’.

D.27.9.13.1 Quamquam autem neque distrahere neque obligare tutor pupillare prædium possit, attamen Papinianus libro quinto responsorum ait tutorem pupilli sine decreto prætoris non iure distrahere: si tamen, inquit, errore lapsus vendiderit et pretium acceptum creditoribus paternis pueri solverit, quandoque domino prædium cum fructibus vindicanti doli non inutiliter opponitur, exceptio pretium ac medii temporis usuras, quæ creditoribus debentur, non offerenti, si ex ceteris eius facultatibus æs alienum solvi non poterit․ ego autem notavi: etsi solvi potuerit, si tamen illæ res salvæ erunt, ex quarum pretio æri alieno satisfieri potuit, dicendum est adhuc doli exceptionem obstare, si lucrum captet pupillus ex damno alieno.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑