Digesta Iustiniani 27.7.4.ult
inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
D.27.7.4pr. Cum ostendimus heredem quoque tutelæ iudicio posse conveniri, videndum, an etiam proprius eius dolus vel propria administratio veniat in iudicium․ et exstat Servii sententia existimantis, si post mortem tutoris heres eius negotia pupilli gerere perseveraverit aut in arca tutoris pupilli pecuniam invenerit et consumpserit vel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelæ iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur adversus heredem ex proprio dolo iurari in litem, apparet eum iudicio tutelæ teneri ex dolo proprio.
D.27.7.4.1 Neglegentia plane propria heredi non imputabitur.
D.27.7.4.2 Usuras quoque eius pecuniæ, quam pupillarem agitavit, præstare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras præstare debeat, ex bono et æquo constitui ab iudice oportet.
D.27.7.4.3 Fideiussores a tutoribus nominati si præsentes fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, æquum est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset․ eadem causa videtur adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmaverint, fideiussorum vicem sustinent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
