Digesta Iustiniani 27.7.1
inscriptio Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum
D.27.7.1pr. Quamvis heres tutoris tutor non est, tamen ea quæ per defunctum inchoata sunt, per heredem, si legitimæ ætatis et masculus sit, explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest.
D.27.7.1.1 Quod penes tutorem fuit, heres quoque eius reddere debet: quod apud pupillum is reliquerit si heres capit, non quidem crimine caret, sed extra tutelam est et utili actione hoc reddere compellitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
