Digesta Iustiniani 27.6.7.2
inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum
D.27.6.7pr. Novissime prætor ait: ‘in eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur’.
D.27.6.7.1 Non semper tutor convenitur nec sufficit, si sciens aucto fuit, verum ita demum, si dolo malo auctor fuit․ quid si compulsus aut metu, ne compelleretur, auctoritatem accommodaverit, nonne debebit esse excusatus?
D.27.6.7.2 Quod ait prætor ‘quanti ea res erit’, magis puto non poenam, sed veritatem his verbis contineri.
D.27.6.7.3 Pomponius libro trigesimo recte scribit etiam sumptuum in hoc iudicio rationem haberi, quos facturus est actor restitutorio agendo.
D.27.6.7.4 Si plures sint qui auctores fuerunt, perceptione ab uno facta et ceteri liberantur, non electione:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
