Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 27.6.1

QUOD FALSO TUTORE AUCTORE GESTUM ESSE DICATUR

inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum

D.27.6.1pr. Huius edicti æquitas non est ambigua, ne contrahentes decipiantur, dum falsus tutor adhibetur.

D.27.6.1.1 Verba autem edicti hæc sunt.

D.27.6.1.2 ‘Quod eo auctore’ inquit ‘qui tutor non fuerit’․ verbis edicti multa desunt: quid enim si fuit tutor, is tamen fuit qui auctoritatem accommodare non potuit? puta furiosus vel ad aliam regionem datus.

D.27.6.1.3 Sed Pomponius libro trigensimo scribit interdum quamvis a non tutore gestum est, non pertinere ad hanc partem edicti: quid enim si duo tutores, alter falsus, alter verus auctoritatem accommodaverint, nonne valebit quod gestum est?

D.27.6.1.4 Item hoc edictum licet singulariter scriptum sit, si tamen plures intervenerint, qui tutores non erant, tamen locum habere debere Pomponius libro trigesimo scribit.

D.27.6.1.5 Idem Pomponius scribit, etiamsi pro tutore negotia gerens auctoritatem accommodaverit, nihilo minus hoc edictum locum habere, nisi forte prætor decrevit ratum se habiturum id, quod his auctoribus gestum est: tunc enim valebit per prætoris tuitionem, non ipso iure.

D.27.6.1.6 Ait prætor: ‘si id actor ignoravit, dabo in integrum restitutionem’. scienti non subvenit, merito, quoniam ipse se decepit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑