Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 27.5.1.3

DE EO QUI PRO TUTORE PROVE CURATORE NEGOTIA GESSIT

inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

D.27.5.1pr. Protutelæ actionem necessario prætor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an vero quasi tutor pro tutore administraverit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut sive tutor est sive non sit qui gessit, actione tamen teneretur․ solent enim magni errores intercedere, ut discerni facile non possit, utrum quis tutor fuerit et sic gesserit, an vero non fuerit, pro tutore tamen munere functus sit.

D.27.5.1.1 Pro tutore autem negotia gerit, qui munere tutoris fungitur in re impuberis, sive se putet tutorem, sive scit non esse, finget tamen esse.

D.27.5.1.2 Proinde et si servus quasi tutor egerit, divus Severus rescripsit dandum in dominum iudicium utile.

D.27.5.1.3 Cum eo, qui pro tutore negotia gessit, etiam ante pubertatem agi posse nulla dubitatio est, quia tutor non est.

D.27.5.1.4 Quare si quis finita tutela pro tutore negotia impuberis gessit, tenebitur.

D.27.5.1.5 Sed et si prius pro tutore administraverit, deinde quasi tutor, æque tenebitur ex eo quod pro tutore administravit, quamvis devolvatur hic gestus in tutelæ actionem.

D.27.5.1.6 Si quis quasi tutor negotia gesserit eius qui iam pubes est neque tutorem habere potest, protutelæ actio cessat: simili modo et si eius, qui nondum natus est․ nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cuius ætas recipiat tutorem, id est impuberem esse oportet․ sed erit negotiorum gestorum actio.

D.27.5.1.7 Si curator impuberi a prætore datus negotia gesserit, an, quasi pro tutore gesserit, teneatur, quæritur․ et est verius cessare hanc actionem, quia officio curatoris functus est․ si quis tamen, cum tutor non esset, compulsus a prætore vel a præside, dum se putat tutorem, gesserit tutelam, videndum, an pro tutore teneatur․ et magis est, ut, quamvis compulsus gesserit, teneri tamen debeat, quia animo tutoris gessit, cum tutor non esset․ at iste curator non quasi tutor, sed quasi curator gessit.

D.27.5.1.8 In protutelæ iudicio usuræ quoque veniunt.

D.27.5.1.9 Sed utrum solummodo in id quod gessit tenebitur an vero in id etiam quod gerere debuit? et si quidem omnino non attigit tutelam, non tenebitur: neque enim attingere debuit qui tutor non fuit․ quod si quædam gessit, videndum, an etiam eorum quæ non gessit teneatur: et hactenus tenebitur, si alius gesturus fuit․ sed et si cognito, quod tutor non fuit, abstinuit se administratione, videamus, an teneatur, si necessarios pupilli non certioravit, ut ei tutorem peterent: quod verius est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑