Digesta Iustiniani 27.4.3.7
inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
D.27.4.3pr. Quid ergo si plus in eum impendit, quam est in facultatibus? videamus an possit hoc consequi․ et Labeo scripsit posse․ sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari: ceterum si non expedit, dicendum est absolvi pupillum oportere: neque enim in hoc administrantur tutelæ, ut mergantur pupilli. iudex igitur, qui contrario iudicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit et an tutor ex officio sumptus fecerit.
D.27.4.3.1 Contrarium iudicium an ad hoc quoque competat, ut quis a pupillo exigat liberationem, videndum est․ et nemo dixit in hoc agere quem contrario posse, ut tutelæ iudicio liberetur, sed tantum de his, quæ ei propter tutelam absunt․ consequitur autem pecuniam, si quam de suo consumpsit, etiam cum usuris, sed vel trientibus, vel his quæ in regione observantur, vel his quibus mutuatus est, si necesse habuit mutuari, ut pupillo ex iusta causa prorogaret, vel his a quibus pupillum liberavit, vel quibus caruit tutor, si nimium profuit pupillo pecuniam esse exsolutam.
D.27.4.3.2 Plane si forte tutor aliquid pecuniæ debuit fænerare, aliquid ipse pro pupillo solvit, nec ipse usuras consequitur nec pupillo præstabit.
D.27.4.3.3 Quare et si in usus suos convertit, deinde aliquid impendit in rem pupillarem, quam impendit desinit vertisse et exinde usuras non præstabit․ et si ante impendit in rem pupillarem, mox in usus suos vertit, non videbitur vertisse quantitatem, quæ concurrit cum quantitate sibi debita, ut eius summæ non præstet usuras.
D.27.4.3.4 Usuras utrum tamdiu consequetur tutor quamdiu tutor est, an etiam post finitam tutelam, videamus, an ex mora tantum․ et magis est, ut, quoad ei reddatur pecunia, consequatur: nec enim debet ei sterilis esse pecunia.
D.27.4.3.5 Si tamen fuit in substantia pupilli unde consequetur, dicendum est non oportere eum usuras a pupillo exigere.
D.27.4.3.6 Quid ergo, si de re pupillari non potuit sibi solvere, quia erat deposita ad prædiorum comparationem? si quidem non postulavit a prætore, ut promatur pecunia vel hoc minus deponatur, sibi imputet: si vero hoc desideravit nec impetravit, dicendum est non deperire ei usuras.
D.27.4.3.7 In contrario iudicio sufficit tutori bene et diligenter negotia gessisse, etsi eventum adversum habuit quod gestum est.
D.27.4.3.8 Iudicio contrario tutelæ præstatur et id, quod in rem pupilli versum ante tutelam vel post tutelam, si negotiis tutelæ tempore gestis nexum probatur, et quod ante impensum est, sive pro tutore negotia gessit et postea tutor constitutus est, vel ventri erat curator: sed et si non pro tutore negotia gerebat, debet venire quod ante impensum est: deducuntur enim in tutelæ iudicium sumptus, quoscumque fecerit in rem pupilli, sic tamen, si ex bona fide fecit.
D.27.4.3.9 Hanc actionem perpetuam esse palam est, et heredi et in heredem dari ceterosque successores et ad quos ea res pertinet et in eos.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
