Digesta Iustiniani 27.4.1.3
inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
D.27.4.1pr. Contrariam tutelæ actionem prætor proposuit induxitque in usum, ut facilius tutores ad administrationem accederent scientes pupillum quoque sibi obligatum fore ex sua administratione․ quamquam enim sine tutoris auctoritate pupilli non obligentur nec in rem suam tutor obligare pupillum possit, attamen receptum est, ut tutori suo pupillus sine tutoris auctoritate civiliter obligetur ex administratione scilicet․ etenim provocandi fuerant tutores, ut promptius de suo aliquid pro pupillis impendant, dum sciunt se recepturos id quod impenderint.
D.27.4.1.1 Hæc actio non solum tutori, verum etiam ei, qui pro tutore negotia gessit, competere debet.
D.27.4.1.2 Sed et si curator sit vel pupilli vel adulescentis vel furiosi vel prodigi, dicendum est etiam his contrarium dandum․ idem in curatore quoque ventris probandum est․ quæ sententia Sabini fuit existimantis ceteris quoque curatoribus ex isdem causis dandum contrarium iudicium.
D.27.4.1.3 Finito autem officio hanc actionem competere dicemus tutori: ceterum quamdiu durat, nondum competit․ sed si pro tutore negotia gessit vel etiam curam administravit, locus erit iudicio etiam statim, quia hoc casu in ipsum quoque statim actio competit.
D.27.4.1.4 Præterea si tutelæ iudicio quis convenietur, reputare potest id quod in rem pupilli impendit: sic erit arbitrii eius, utrum compensare an petere velit sumptus․ quid ergo, si iudex compensationis eius rationem non habuit, an contrario iudicio experiri possit? et utique potest: sed si reprobata est hæc reputatio et adquievit, non debet iudex contrario iudicio id sarcire.
D.27.4.1.5 An in hoc iudicio non tantum quæ pro pupillo vel in rem eius impensa sunt veniant, verum etiam ea quoque, quæ debebantur alias tutori, ut puta a patre pupilli si quid debitum fuit, quæritur․ et magis puto, cum integra sit actio tutori, non esse in contrarium iudicium deducendum.
D.27.4.1.6 Quid tamen si ideo exspectavit, quia tutor erat et ideo non exegit? videamus, an contrario iudicio tutelæ indemnitatem consequatur. quod magis probandum est: nam sicuti quodcumque aliud gessit pro utilitate pupilli, id contrario iudicio consequetur, ita etiam id quod sibi debetur consequi debet vel eius securitatem.
D.27.4.1.7 Ego et si ex causa, quæ tempore finitur, obligatio aliqua fuit, tutelæ contrarium iudicium esse ei opinor.
D.27.4.1.8 Hanc actionem dandam placet et si tutelæ iudicio non agatur: etenim nonnumquam pupillus idcirco agere tutelæ non vult, quia nihil ei debetur, immo plus in eum impensum est, quam quod ei abest, nec impediendus est tutor contrario agere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
