Digesta Iustiniani 27.3.9.5
inscriptio Ulpianus libro vicesimo quinto ad edictum
D.27.3.9pr. Si tutor rei publicæ causa abesse coeperit ac per hoc fuerit excusatus, quod rei publicæ causa aberit, tutelæ iudicio locus est․ sed si desierit rei publicæ causa abesse, consequenter desinit qui in locum eius datus est et tutelæ conveniri poterit.
D.27.3.9.1 Si duobus impuberibus fratribus tutor datus sit et alter eorum in legitimam tutelam fratris sui perfectæ ætatis constituti reccidit, eum qui datus esset tutorem esse desisse Neratius ait․ quia igitur desinit, erit tutelæ actio etiam ex persona impuberis, quamvis, si testamento datus fuisset, non desineret esse tutor eius, qui adhuc erat impubes, quia semper legitima tutela testamentariæ cedit.
D.27.3.9.2 Si testamento sub condicione tutor datus sit, deinde alius medio tempore ex inquisitione, dicendum est locum esse tutelæ iudicio existente condicione, quia tutor esse desinit.
D.27.3.9.3 Sed et si quis testamento usque ad tempus fuerit datus, idem erit dicendum.
D.27.3.9.4 Et generaliter quod traditum est pupillum cum tutore suo agere tutelæ non posse hactenus verum est, si eadem tutela sit: absurdum enim erat a tutore rationem administrationis negotiorum pupilli reposci, in qua adhuc perseveraret․ in qua autem desinit tutor et iterum coepit esse, sic ex pristina administratione tutelæ debitor est pupillo, quomodo si pecuniam creditam a patre eius accepisset. quem igitur effectum hæc sententia habeat, videamus: nam si solus tutor est, utique ipse secum non aget․ sed vel per specialem curatorem conveniendus est vel pone eum contutorem habere, qui possit adversus eum iudicem accipere, ex qua causa cum eo tutelæ agi potest․ quin immo si medio tempore solvendo esse desierit, imputabitur contutoribus, cur non egerunt cum eo.
D.27.3.9.5 Si tutori curator sit adiunctus quamvis suspecto postulato, non cogetur tutelæ iudicium tutor suscipere, quia tutor maneret.
D.27.3.9.6 Sed et si fuerit tutor confiscatus, adversus fiscum dandam esse actionem constat ei qui loco eius curator datus sit vel contutoribus eius.
D.27.3.9.7 Ceteræ actiones præter tutelæ adversus tutorem competunt, etsi adhuc tutelam administrant, veluti furti, damni iniuriæ, condictio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
