Digesta Iustiniani 27.3.4
inscriptio Paulus libro octavo ad Sabinum
D.27.3.4pr. Nisi finita tutela sit, tutelæ agi non potest: finitur autem non solum pubertate, sed etiam morte tutoris vel pupilli.
D.27.3.4.1 Filium familias emancipatum, si tutelam administret, etiam directo teneri Iulianus putat.
D.27.3.4.2 Si adhuc impubes tutelæ agat, nihil consumitur.
D.27.3.4.3 Cum furiosi curatore non tutelæ, sed negotiorum gestorum actio est: quæ competit etiam dum negotia gerit, quia non idem in hac actione, quod in tutelæ actione, dum impubes est is cuius tutela geritur, constitutum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
