Digesta Iustiniani 27.3.2
inscriptio Paulus libro octavo ad Sabinum
D.27.3.2pr. Actione de rationibus distrahendis nemo tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit.
D.27.3.2.1 Quod si furandi animo fecit, etiam furti tenetur․ utraque autem actione obligatur et altera alteram non tollet․ sed et condictio ex furtiva causa competit, per quam si consecutus fuerit pupillus quod fuerit ablatum, tollitur hoc iudicium, quia nihil absit pupillo.
D.27.3.2.2 Hæc actio licet in duplum sit, in simplo rei persecutionem continet, non tota dupli poena est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
