Digesta Iustiniani 27.3.13
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.27.3.13 Si tutor post pubertatem pupilli negotia administraverit, in iudicium tutelæ veniet id tantum, sine quo administratio tutelæ expediri non potest: si vero post pubertatem pupilli is qui tutor eius fuerat fundos eius vendiderit, mancipia et prædia comparaverit, neque venditionis huius neque emptionis ratio iudicio tutelæ continebitur․ et est verum ea quæ conexa sunt venire in tutelæ actionem: sed et illud est verum, si coeperit negotia administrare post tutelam finitam, devolvi iudicium tutelæ in negotiorum gestorum actionem: oportuit enim eum a semet ipso tutelam exigere. sed et si quis, cum tutelam administrasset, idem curator adulescenti fuerit datus, dicendum est negotiorum gestorum eum conveniri posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
